monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 10
Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie, filii Israel essent de Aegypto reversuri: et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti? Quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. Hoc vero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare, et e vestigio Genesim, Exodumque percurrens, reperi loca, in quibus scripta sunt, quae videntur facere quaestionem. Ac primo aestimabam spiritualibus spiritualia comparans, indissolubilia esse, sicut et multa sunt alia. Nam et Mathusalam quatuordecim annos post diluvium vixisse scribitur, nec tamen ingressus est arcam cum Noe. Et cum ipse Deus locutus sit ad Abraham: 'Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos et affligent, et humiliabunt eos annis quadringentis :' postea Moyses scribit in Exodo: 'Et factum est post quadringentos et triginta annos, exivit omnis potentia Domini de terra Aegypti' . Agar quoque Ismaelem, quasi lactentem et tenerum portat in humeris, cum decem et octo ferme, et amplius reperiatur annorum: et ridiculum sit tam grandem iuvenem matris sedisse cervicibus. Roboam vero filius Salomonis quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium, et regnavit in Ierusalem annis sexdecim: cum utique pater eius duodecimo anno regnare incipiens, annis quadraginta regnaverit et undecimo filium generare non quiverit.